FLAVII, a FLAVO deduci dicuntur

FLAVII, a FLAVO deduci dicuntur
FLAVII, a FLAVO deduci dicuntur
ob crinium candorem. Erat autem apud Romanos familia amplissima, ex qua erant Vespasianus, et filii eius Titus ac Domitianus. Praenomen hoc Claudius II. Imp. postea sibi vindicavit, atqueve ex eo Constantinus Chlorus, et Constantinus Mag. quique deinceps eos excepêre CP. Augusti. Imo nec ipsi solum Impp. sed Proceres quoqueve fere omnes, Coss. Praefecti, Praesides, et Viri clarissimi ac Patricii illud sibi adscripsêre, ut ex Inscr. Gruterianis passim liquet. Apud Longobardos vero, primus Autharit Rex, ob dignitatem, Flavius a suis appellatus est, quo praenomine omnes, qui postea fuêrunt, Longobardorum Reges, feliciter usi sunt, inquit Warnefridus, de gestis Longob. l. 3. c. 16. Sed et ad Gothicos Hispaniae Reges id cognominis perinde transiit, quorum prim us Recaredus illud assumpsit, in Concilo Tolet. III. Vide Bivarium ad Pseudochronicon Maximi p. 73. et Chiffletium in Vindiciis Hispan. p. 350. Unde Flavia, Gorthorum Imp. appellatus, in vet. Scheda, laudata Gariello in Ep. Magalon. p. 3. etc. Vide C. du Fresne in Gloss. in Stemmatibus Byzantinis et Dissertat. de Inferioris aevi numism. De Flaviae vero gentis Templo, a Domitiano exstructo, Suet. in eo c. 15. et 17. et Mart. l. 9. Epigr. 2. et 4. uti de Coronis Flavialium in quibus Domitiani, ut rerum domini, imago efficta, vide CAr. Paschal. Coron. l. 9. c. 11.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”